- ABJURATIO
- ABJURATIOin Communione Romana ab Haeretico confesio et paenitente, hoc modo exigitur. Publice in Ecclesia praesente omm populô, coram abiuraturo ponitur liber Euangeliorum, tum ipse, depositô capucio, et genibus flexis, ac manibus ad librum positis, legit, abiurationem, vel, si legere non possit, verba illi praeit Notarius seu Clericus aliquis, altâ voce, ut ab omnibus audiatur. Atque huiusmodi abiuratio praescribitur omnibus ab haeresi redeuntibus, aut quacumque ratione de haeresi suspectis, nemine, quantumcumque privilegiatô et in dignitate constitutô; imo nec pueris 14. et puellis 12. annor. exceptis, iuxta decretum Concilii Tolosani A. C. 1229. c. 11. et Biterr. c. 31. Quae si scribere sciar reus, abiurationi a se factae addere subscriptionem tenetur: alias Inquisitor et Notarius pro illo subscribent. Quô factô ab excommunicatione solvitur, et certa quaedam mandata sibi servateiubetur, leviora, graviora, pro ratione delicti sui, aliter enim agitur cum Haeretico abiuraturo, aliter cum suspecto tantum haereseos. Formula Abiurationis olim in Inquisitione Tholosava asitata, aliquoties quoties occurrit in libro Sententiarum eius, haud pridem in lucem primum prolato a Phil. a Limborch, de quo vide infra. In Historiâ Ecclel. duae nobis occurrunt insignes Abiurationis formulae ab Ecclefiâ Romana eximiis quibusdam Doctoribus praescriptae, una est Berengarii; altera, et quidem prolixa satis Hieron. Pragensis, d. 15. Sept. A. C. 1415. quitamen mox animô retumptô hancsuam abiurationem in Synodo Con???antiensi magnâ constantiâ revocavit; fuitque ptoin penult. die mensis Maii A.C. 1416, pronunitiatus, declaratus et damnatus Haereticus, ac in haeresim relapsus, excommunicatus, antus, anathematizatus, utque talis brachio saecularitraditus, rogoque impositus. De Berengario vide suô locô. Qui enim abiurare vel renuerit, velabiurationem factam revocaverit, Curiae saecularitraditur, poenâ Haereticis in Ecclesia, illa solitâ afficiendus. Inprimis vero Abiuratio exigitur a Doctoribus, quos Domatistas vorcant, uti illustri exemplô Petri Uxamensis Doctoris Salmanticen. docet Bzovius ad A. C. 1479. Plura apud praefartum a Limborch Historiâ Inquisit. l. 4. c. 31. uti de de poenis ac paenitentiis salutarlutaribus, quae abiurantibus imponi ab Inquisitoribus solent, c. sequ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.